monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 18
Didicimus, quae vel communia cum Sacerdotibus, vel quae specialia Pontificis vestimenta sint: et si tanta difficultas fuit in vasis fictilibus, quanta maiestas erit in thesauro, qui intrinsecus latet? Dicamus igitur prius quod ab Hebraeis accepimus: et iuxta morem nostrum, spiritualis postea intelligentiae vela pandamus. Quatuor colores et quatuor elementa referuntur, ex quibus universa subsistunt. Byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur. Purpura mari, quia ex eius cochleolis tingitur. Hiacynthus aeri, propter coloris similitudinem. Coccus igni et aetheri, qui Hebraice SANI appellatur: quod Aquila διάφορον, Symmachus δίβαφον interpretatus est. Pro cocco iuxta Latinum eloquium, apud Hebraeos THOLATH, id est, vermiculus scribitur: et iustum esse commemorant, ut Pontifex Creatoris non solum pro Israel, sed et pro universo mundo roget: si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundus iste consistit: et haec elementa sint omnium. Unde primum vestimentum lineum, terram significat: secundum hiacynthinum, aerem in colore demonstrat : quia de terrenis paulatim ad excelsa sustollimur: et ipsa vestis hiacynthina a capite usque ad talos veniens, indicat aerem de coelis usque ad terram fusum. Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita, fulgura tonitruaque demonstrant: sive terram et aquam, et omnium elementorum inter se consonantiam: et sic sibi universa perplexa, ut in singulis omnia reperiantur. Quod autem supradicti colores auro intexti sunt: id significari volunt, quod vitalis calor, et divini sensus providentia universa penetret. Superhumerale et duos lapides, vel smaragdinos, vel onychinos, qui desuper sunt, et utrumque humerum tegunt, duo hemisphaeria interpretantur: quorum aliud super terram, aliud sub terra sit; sive solem et lunam, quae desuper rutilant. Zonam illam, qua sacerdotis pectus arctatur, et linea tunica, id est terra, constringitur: interpretantur oceanum. Rationale in medio positum terram edisserunt: quae instar puncti, licet omnia in se habeat, tamen a cunctis vallatur elementis. Duodecim lapides, vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses, et singulis versiculis singula assignant tempora, et his ternos deputant menses. Nec alicui gentilis videatur expositio. NON ENIM SI COELESTIA et Dei dispositionem, idolorum nominibus infamarunt, idcirco Dei est neganda providentia, quae certa lege currit et fertur, et regit omnia. Nam et in Iob, Arcturum et Orionem, et MAZUROTH, hoc est, zodiacum circulum et caetera astrorum nomina legimus . Non quod eadem apud Hebraeos vocabula sint, sed quia nos non possumus quae dicuntur, nisi consuetis vocibus intelligere. Pulchre autem hoc ipsum quod in medio est, appellatur Rationale; ratione enim cuncta sunt plena, et terrena haerent coelestibus: imo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de coeli cursu et ratione descendit. Unde et Rationale cum Ephod fortius stringitur. Porro quod dicitur in ipso Rationali δήλωσις esse et ἀλήθεια, id est, manifestatio, atque doctrina, vel veritas, hoc ipsum significat, quod nunquam in Dei ratione mendacium sit; sed et ipsa veritas multis signis et argumentis monstretur hominibus, et usque ad mortales veniat. Unde factum est, ut rationem solis et lunae et anni et mensium et temporum et horarum, tempestatum quoque, serenitatis atque ventorum, et rerum omnium nosceremus, ACCIPIENTES INSITAM a Deo sapientiam, et ipso habitatore atque doctore, domicilii sui nobis et fabricae scientiam demonstrante. Super omnia cidaris et vitta hiacynthina coelum monstrat: et auri lamina quae in fronte Pontificis est, inscriptumque nomen Dei, universa quae subter sunt, Dei arbitrio gubernari. Idipsum ego puto sub aliis nominibus et in Cherubim et quatuor animalibus figuratum, quae ita sibi permixta sunt et haerent, ut in uno inveniantur et caetera: et quod instanter, et ante se vadant, et non revertantur. Labuntur enim tempora, et praeterita relinquentia, ad futura festinant. Quod autem semper in motu sunt, illud significant quod, et philosophi suspicantur, currere mundum suo ordine, et incessabiliter velut rotam in suo axe torqueri: unde et rota in rota est, id est, tempus in tempore, et annus in semetipsum revolvitur: et ipsae rotae elevantur ad coelum, et super crystallum thronus ex sapphiro est, et super thronum similitudo sedentis: cuius inferiora ignea sunt, superiora electrina: ut demonstret quae inferiora sunt, igne et purgatione indigere: quae sursum, in conditionis suae puritate persistere. Et quomodo hic in habitu sacerdotis, auri lamina est desuper: ita in Ezechiele electrum in pectore, et in vertice collocatur . Iustum ergo erat (sicut supra ex parte diximus) ut Pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, INDICARET CUNCTA indigere misericordia Dei: et cum sacrificaret ei, expiaretur universalis conditio, ut non pro liberis ac parentibus et propinquis; sed pro cuncta creatura, et voce et habitu precaretur.